Hortus Legendo

Latin for reading garden

(literally, "garden for reading")

Sallust, Bellum Catilinae

(Pons Legendo group)

 

RESOURCES

 

 


 

 

A S S I G N M E N T S and T E M P L A T E S

 

July 26 Assignment
Sallust, Bellum Catilinae 58.4-8

 

TR 1 .. "Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim.

 

TR 2 .. Nunc vero quo loco res nostrae sint, iuxta mecum omnes intellegitis.

 

TR 3 .. Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant; diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet; quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est.

 

TR 4 .. Quapropter vos moneo, uti forti atque parato animo sitis et, cum proelium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare.

 

======================

 

August 2 Assignment
Sallust, Bellum Catilinae 58.9-15

 

TR 1 .. "Si vincimus, omnia nobis tuta erunt: commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt; si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient, neque locus neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint.

 

TR 2 .. Praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo inpendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus, illis supervacaneum est pugnare pro potentia paucorum.

 

TR 3 .. Quo audacius aggredimini memores pristinae virtutis!

 

TR 4 .. Licuit vobis cum summa turpitudine in exsilio aetatem agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes exspectare: quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevistis.

 

TR 5 .. Si haec relinquere voltis, audacia opus est; nemo nisi victor pace bellum mutavit.

 

======================

 

August 9 Assignment
Sallust, Bellum Catilinae 58.16-21

 

TR 1 .. "Nam in fuga salutem sperare, cum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est.

 

TR 2 .. Semper in proelio iis maxumum est periculum, qui maxume timent; audacia pro muro habetur.

 

TR 3 .. Cum vos considero, milites, et cum facta vostra aestumo, magna me spes victoriae tenet.

 

TR 4 .. Animus, aetas, virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis facit.

 

TR 5 .. Nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiae loci.

 

TR 6 .. Quod si virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete inulti animam amittatis neu capiti potius sicuti pecora trucidemini quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis!"

 

======================

 

August 16 Assignment
Sallust, Bellum Catilinae 59.1-3

 

TR 1 .. Haec ubi dixit, paululum conmoratus signa canere iubet atque instructos ordines in locum aequum deducit.

 

TR 2 .. Dein remotis omnium equis, quo militibus exaequato periculo animus amplior esset, ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit.

 

TR 3 .. Nam uti planities erat inter sinistros montis et ab dextra rupe aspere, octo cohortis in fronte constituit, reliquarum signa in subsidio artius conlocat.

 

TR 4 .. Ab iis centuriones, omnis lectos et evocatos, praeterea ex gregariis militibus optumum quemque armatum in primam aciem subducit.

 

TR 5 .. C. Manlium in dextra, Faesulanum quendam in sinistra parte curare iubet.

 

TR 6 .. Ipse cum libertis et calonibus propter aquilam adsistit, quam bello Cimbrico C. Marius in exercitu habuisse dicebatur.

 

======================

 

August 23 Assignment
Sallust, Bellum Catilinae 59.4-6

 

TR 1 .. At ex altera parte C. Antonius, pedibus aeger quod proelio adesse nequibat, M. Petreio legato exercitum permittit.

 

TR 2 .. Ille cohortis veteranas, quas tumultus causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat.

 

TR 3 .. Ipse equo circumiens unumquemque nominans appellat, hortatur, rogat, ut meminerint se contra latrones inermis pro patria, pro liberis, pro aris atque focis suis certare.

 

TR 4 .. Homo militaris, quod amplius annos triginta tribunus aut praefectus aut legatus aut praetor cum magna gloria in exercitu fuerat, plerosque ipsos factaque eorum fortia noverat; ea conmemorando militum animos accendebat.

 

======================

 

August 30 Assignment
Sallust, Bellum Catilinae 60.1-4

 

TR 1 .. Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum dat, cohortis paulatim incedere iubet; idem facit hostium exercitus.

 

TR 2 .. Postquam eo ventum est, unde a ferentariis proelium conmitti posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt: pila omittunt, gladiis res geritur.

 

TR 3 .. Veterani pristinae virtutis memores comminus acriter instare, illi haud timidi resistunt: maxuma vi certatur.

 

TR 4 .. Interea Catilina cum expeditis in prima acie vorsari, laborantibus succurrere, integros pro sauciis arcessere, omnia providere, multum ipse pugnare, saepe hostem ferire: strenui militis et boni imperatoris officia simul exsequebatur.

 

======================
September 6 : NO ASSIGNMENT (U.S. Labor Day)
======================

 

September 13 Assignment
Sallust, Bellum Catilinae 60.5-61.3

 

TR 1 .. Petreius ubi videt Catilinam, contra ac ratus erat, magna vi tendere, cohortem praetoriam in medios hostis inducit eosque perturbatos atque alios alibi resistentis interficit.

 

TR 2 .. Deinde utrimque ex lateribus ceteros aggreditur.

 

TR 3 .. Manlius et Faesulanus in primis pugnantes cadunt.

 

TR 4 .. Catilina postquam fusas copias seque cum paucis relictum videt, memor generis atque pristinae suae dignitatis in confertissumos hostis incurrit ibique pugnans confoditur.

 

TR 5 .. Sed confecto proelio tum vero cerneres, quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae.

 

TR 6 .. Nam fere quem quisque vivus pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat.

 

TR 7 .. Pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius, sed omnes tamen advorsis volneribus conciderant.

 

======================

 

September 20 Assignment
Sallust, Bellum Catilinae 61.4-9 
 (FINIS!)

 

TR 1 .. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in voltu retinens.

 

TR 2 .. Postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant.

 

TR 3 .. Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat; nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio aut graviter volneratus discesserat.

 

TR 4 .. Multi autem, qui e castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item, qui inimicos suos cognoscerent.

 

TR 5 .. Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.

 

 

 

Copyright 2009 My Business. All rights reserved.

Web Hosting by Yahoo!